Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):
  2. de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
  3. hunc—cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
  4. quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?
  5. hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
  6. dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
  7. Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
  8. ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
  9. sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
  10. an quia non fibris ovium Ergennaque iubente
  11. triste iaces lucis evitandumque bidental,
  12. idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
  13. Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum
  14. emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
  15. Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
  16. exemit puerum, frontemque atque uda labella
  17. infami digito et lustralibus ante salivis
  18. expiat, urentis oculos inhibere petita;
  19. tunc manibus quatit et spem macram supplice voto
  20. p.338
  21. nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis: