Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Heus age, responde (minimum est quod scire laboro):
- de Iove quid sentis? estne ut praeponere cures
- hunc—cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
- quis potior iudex puerisve quis aptior orbis?
- hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas,
- dic agedum Staio: pro Iuppiter! o bone, clamet,
- Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse?
- ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex
- sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
- an quia non fibris ovium Ergennaque iubente