Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin;
  2. sic costam longo subduximus Appennino.
  3. arma virum! nonne hoc spumosum et cortice pingui,
  4. ut ramale vetus vegrandi subere coctum?
  5. quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?
  6. torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
  7. et raptum vitulo caput ablatura superbo
  8. Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis
  9. euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!
  10. haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
  11. viveret in nobis? summa delumbe saliva
  12. hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis,
  13. nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
  14. Sed quid opus teneras mordaci radere vero
  15. auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
  16. limina frigescant: sonat hic de nare canina
  17. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;
  18. nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!