Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. plorabit qui me volet incurvasse querella.
  2. Sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
  3. [*](cum P1: quem EaP2L.)
    p.326
  4. claudere sic versum didicit Berecyntia Attis
  5. et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin;
  6. sic costam longo subduximus Appennino.
  7. arma virum! nonne hoc spumosum et cortice pingui,
  8. ut ramale vetus vegrandi subere coctum?
  9. quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?
  10. torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
  11. et raptum vitulo caput ablatura superbo
  12. Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis
  13. euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!
  14. haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
  15. viveret in nobis? summa delumbe saliva
  16. hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis,
  17. nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
  18. Sed quid opus teneras mordaci radere vero
  19. auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
  20. limina frigescant: sonat hic de nare canina
  21. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;