Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?
  2. Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
  3. non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
  4. quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
  5. laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
  6. sed recti finemque extremumque esse recuso
  7. euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
  8. quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
  9. ebria veratro? non siqua elegidia crudi
  10. dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
  11. scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,