Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?
- Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
- non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
- quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
- laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
- sed recti finemque extremumque esse recuso
- euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
- quid non intus habet? non hic est Ilias Atti