Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Romulidae saturi, quid dia poemata narrent;
  2. hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,
  3. rancidulum quiddam balba de nare locutus
  4. Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile siquid,
  5. eliquat ac tenero subplantat verba palato.
  6. adsensere viri: nunc non cinis ille poetae
  7. felix? non levior cippus nunc inprimit ossa?
  8. laudant convivae: nunc non e manibus illis,
  9. nunc non e tumulo fortunataque favilla
  10. nascentur violae?rides, ait, et nimis uncis
  11. naribus indulges, an erit qui velle recuset
  12. os populi meruisse et cedro digna locutus
  13. linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?
  14. Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci,
  15. non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
  16. quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
  17. laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
  18. sed recti finemque extremumque esse recuso
  19. euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
  20. quid non intus habet? non hic est Ilias Atti