Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
- tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
- auriculis, [*]() quibus et dicas cute perditus ohe?
- quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
- innata est rupto iecore exierit caprificus?
- en pallor seniumque!o mores, usque adeone
- scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
- at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est;
- ten cirratorum centum dictata fuisse
- pro nihilo pendes?[*]()ecce inter pocula quaerunt