Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum
  2. intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
  3. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
  4. auriculis, [*]() quibus et dicas cute perditus ohe?
  5. quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
  6. innata est rupto iecore exierit caprificus?
  7. en pallor seniumque!o mores, usque adeone
  8. scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
  9. at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est;
  10. ten cirratorum centum dictata fuisse
  11. pro nihilo pendes?[*]()ecce inter pocula quaerunt
  12. [*](Professor Housman adopts Madvig’s conjecture of articulis for auriculis, and translates What? catering at your age for others’ ears with cates which you, disabled with gout and dropsy, must forgo? (Classical Quarterly, Jan. 1913, p. 14. Subsequent references to Professor Housman are to be found in this article.))[*](pendas aP2.)
    p.320
  13. Romulidae saturi, quid dia poemata narrent;