Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scilicet haec populo pexusque togaque recenti
  2. et natalicia tandem cum sardonyche albus
  3. sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
  4. mobile conlueris, patranti fractus ocello.
  5. tunc neque more probo videas nec voce serena
  6. ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum
  7. intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
  8. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
  9. auriculis, [*]() quibus et dicas cute perditus ohe?
  10. quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
  11. innata est rupto iecore exierit caprificus?
  12. en pallor seniumque!o mores, usque adeone
  13. scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
  14. at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est;