Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
  2. grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
  3. scilicet haec populo pexusque togaque recenti
  4. et natalicia tandem cum sardonyche albus
  5. sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
  6. mobile conlueris, patranti fractus ocello.
  7. tunc neque more probo videas nec voce serena
  8. ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum
  9. intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu,
  10. tun, vetule, auriculis alienis colligis escas,
  11. auriculis, [*]() quibus et dicas cute perditus ohe?
  12. quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
  13. innata est rupto iecore exierit caprificus?