Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
  2. Sed quid opus teneras mordaci radere vero
  3. auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
  4. limina frigescant: sonat hic de nare canina
  5. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;
  6. nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!
  7. p.328
  8. hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum.
  9. pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
  10. meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe,
  11. te Muci, et genuinum fregit in illis;
  12. omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
  13. tangit et admissus circum praecordia ludit,
  14. callidus excusso populum suspendere naso:
  15. men [*]() muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
  16. hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, lihelle:
  17. auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
  18. hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo