Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
  2. haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
  3. illi me, quia velle vident, discedere malunt:
  4. respectu cupiunt hic tamen esse sui.
  5. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
  6. laudat et inmunes publica cera facit,
  7. conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*](sit)
  8. proxima dant nobis oppida munus idem.
  9. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
  10. in nostra sacrum Caesaris esse domo.