Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod [*](quod cum vel ut) tamen ab rerum cura propiore vacabit,
  2. vota precor votis addite vestra meis.
  3. et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
  4. exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
  5. praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
  6. ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.