Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
- altius imperium consule Roma videt,
- multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
- et maiestatem res data dantis habet,
- iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
- talibus Augusti tempus in omne frui.
- quod [*](quod cum vel ut) tamen ab rerum cura propiore vacabit,
- vota precor votis addite vestra meis.
- et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
- exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
- praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
- ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
- hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
- hic arcu fisos terruit ense Getas,