Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. altera laetitiae est nec cedens causa priori,
  2. successor tanti frater honoris erit.
  3. nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
  4. imperium Iam suscipit ille die.
  5. quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
  6. gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
  7. sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
  8. inque domo binus conspicietur honor.
  9. qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
  10. altius imperium consule Roma videt,
  11. multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
  12. et maiestatem res data dantis habet,
  13. iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
  14. talibus Augusti tempus in omne frui.
  15. quod [*](quod cum vel ut) tamen ab rerum cura propiore vacabit,
  16. vota precor votis addite vestra meis.
  17. et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
  18. exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
  19. praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
  20. ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.