Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara,
  2. detque bonum voto lucidus omen apex.
  3. interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
  4. hic quoque te festum consule tempus agam.
  5. altera laetitiae est nec cedens causa priori,
  6. successor tanti frater honoris erit.
  7. nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
  8. imperium Iam suscipit ille die.
  9. quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
  10. gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
  11. sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
  12. inque domo binus conspicietur honor.
  13. qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
  14. altius imperium consule Roma videt,
  15. multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
  16. et maiestatem res data dantis habet,
  17. iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
  18. talibus Augusti tempus in omne frui.