Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
  2. contenti tacita sed pietate sumus.
  3. et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
  4. nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
  5. tu certe scis haec,[*](hoc) superis ascite, videsque,
  6. Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
  7. tu nostras audis inter convexa Iocatus
  8. sidera, sollicito quas damus ore, preces.
  9. perveniant istuc et carmina forsitan illa,
  10. quae de te misi caelite facta novo.
  11. auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
  12. inmerito nomen mite Parentis habes.
  1. Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
  2. litore pellitos inter agenda Getas.
  3. ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
  4. duritiae confers, Albinovane, meae?
  5. gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
  6. atteritur [*](et teritur corr. Heinsius) pressa vomer aduncus humo.
  7. tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
  8. cessat duritia mors quoque victa mea.