Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
  2. misit in has siquos longa Propontis aquas,
  3. is quoque, quo laevus [*](laetus) fuerat sub praeside Pontus,
  4. audierit frater forsitan ista tuus.
  5. fortuna est impar animo, talique libenter
  6. exiguas carpo munere pauper opes.
  7. nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
  8. contenti tacita sed pietate sumus.
  9. et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
  10. nil illi, toto quod fit in orbe, latet.