Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
  2. hic aviae lateri proximus, ille patris.
  3. his ego do totiens cum ture precantia verba,
  4. Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
  5. tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
  6. officii testis Pontica terra mei.
  7. Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,[*](ora)
  8. natalem ludis scit celebrare dei.
  9. nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
  10. misit in has siquos longa Propontis aquas,
  11. is quoque, quo laevus [*](laetus) fuerat sub praeside Pontus,
  12. audierit frater forsitan ista tuus.
  13. fortuna est impar animo, talique libenter
  14. exiguas carpo munere pauper opes.
  15. nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
  16. contenti tacita sed pietate sumus.
  17. et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
  18. nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
  19. tu certe scis haec,[*](hoc) superis ascite, videsque,
  20. Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.