Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sic Chaos ex illa naturae mole prioris
- digestum partes scimus habere suas:
- sic adfectantes caelestia regna Gigantes
- ad Styga nimbifero vindicis igne datos .
- sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
- Alcides capta traxit ab Oechalia.
- et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
- sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
- siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
- restat in ingenio, serviet omne tibi.
- non potes officium vatis contemnere vates:
- iudicio pretium res habet ista tuo.
- quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
- gloria Pieridum summa futurus eras.
- sed dare materiam nobis quam carmina maius:
- nec tamen ex toto deserere illa potes.
- numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
- quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
- utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
- sed venit ad sacras nervus uterque manus,