Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut iam nil praestes, animi sum factus amici
  2. debitor, et meritum velle iuvare voco.
  3. impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
  4. neve malis pietas sit tua lassa meis.
  5. ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
  6. quae semper maneant inlabefacta precor.
  7. nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
  8. et quae te generum, me vocat illa virum,
  9. ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
  10. ducis et adfinem te pudet esse meum!
  11. at nihil hic dignum poteris reperire pudore
  12. praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
  13. seu genus excutias, equites ab origine prima
  14. usque per innumeros inveniemur avos:
  15. sive velis qui sint mores inquirere nostri,
  16. errorem misero detrahe, labe carent.
  17. tu modo si quid agi sperabis posse precando,
  18. quos colis, exora supplice voce deos.
  19. di tibi sunt [*](sint) Caesar iuvenis, tua numina placa,
  20. hac certe nulla est notior ara tibi.