Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. parva quidem fateor pro magnis munera reddi,
  2. cum pro concessa verba salute damus,
  3. sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,
  4. et finem pietas contigit illa suum.
  5. nec quae de parva pauper dis libat acerra
  6. tura minus grandi quam data lance valent,
  7. agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
  8. victima Tarpeios inficit icta focos,
  9. nec tamen officio vatum per carmina facto
  10. principibus res est aptior ulla viris.
  11. carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
  12. neve sit actorum fama caduca cavent.
  13. carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
  14. notitiam serae posteritatis habet.
  15. tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
  16. nullaque res maius tempore robur habet.
  17. scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
  18. et quisquis contra vel simul arma tulit,
  19. quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
  20. et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .