Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
  2. ipse vides rigido stantia vina gelu;
  3. ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx
  4. per medias Histri plaustra bubulcus aquas,
  5. aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
  6. et telum causas mortis habere duas.
  7. atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
  8. non etiam proprio cognita Marte tibi!
  9. tenditur [*](tenditis corr. Owen) ad primum per densa pericula pilum,
  10. contigit ex merito qui tibi nuper honor,
  11. sit licet hic titulus plenus [*](plenis) tibi fructibus, ingens
  12. ipsa tamen virtus ordine maior erit.
  13. non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
  14. puniceam Getico sanguine fecit aquam.
  15. non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
  16. sensit in ingenio nil opis esse loci.
  17. nam, dubium positu melius defensa manune,
  18. urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
  19. Sithonio regi ferus interceperat illam
  20. hostis et ereptas victor habebat opes,