Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,
- ante citos quantum Pegasus ibit [*](ibat) equos,
- vincitur Aegisos, testataque tempus in omne
- sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
- Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,
- huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
- qua, pia si possit superos lenire rogando
- gratia, laturum te mihi dicis opem.
- ut iam nil praestes, animi sum factus amici
- debitor, et meritum velle iuvare voco.
- impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
- neve malis pietas sit tua lassa meis.
- ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
- quae semper maneant inlabefacta precor.
- nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
- et quae te generum, me vocat illa virum,
- ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
- ducis et adfinem te pudet esse meum!
- at nihil hic dignum poteris reperire pudore
- praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.