Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- accedet voci per te non irrita nostrae,
- Alpinis iuvenis regibus orte, fides,
- ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
- ipse vides rigido stantia vina gelu;
- ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx
- per medias Histri plaustra bubulcus aquas,
- aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
- et telum causas mortis habere duas.
- atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
- non etiam proprio cognita Marte tibi!
- tenditur [*](tenditis corr. Owen) ad primum per densa pericula pilum,
- contigit ex merito qui tibi nuper honor,
- sit licet hic titulus plenus [*](plenis) tibi fructibus, ingens
- ipsa tamen virtus ordine maior erit.
- non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
- puniceam Getico sanguine fecit aquam.
- non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
- sensit in ingenio nil opis esse loci.
- nam, dubium positu melius defensa manune,
- urbs erat in summo nubibus aequa iugo.