Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
- et telum causas mortis habere duas.
- atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
- non etiam proprio cognita Marte tibi!
- tenditur [*](tenditis corr. Owen) ad primum per densa pericula pilum,
- contigit ex merito qui tibi nuper honor,
- sit licet hic titulus plenus [*](plenis) tibi fructibus, ingens
- ipsa tamen virtus ordine maior erit.
- non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
- puniceam Getico sanguine fecit aquam.
- non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
- sensit in ingenio nil opis esse loci.
- nam, dubium positu melius defensa manune,
- urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
- Sithonio regi ferus interceperat illam
- hostis et ereptas victor habebat opes,
- donec fluminea devecta Vitellius unda
- intulit exposito milite signa Getis,
- at tibi, progenies alti fortissima Donni,
- venit in adversos impetus ire viros.