Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
  2. plus illud quam tua vota valet.
  3. in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
  4. iam tempus lustri transit in alterius.
  5. perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
  6. opponit nostris insidiosa [*](invidiosa) pedem.
  7. certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
  8. numen ad Augustum supplice voce loqui.
  9. occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
  10. (nec fuero tanti) me reor esse tuae.
  11. iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
  12. ipsum morte tua concidit auxilium.
  13. coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .
  14. spem nostram terras deseruitque simul,
  15. quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
  16. vestra procul positus carmen in ora dedi.
  17. quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
  18. iam modus et sacrae mitior ira domus,
  19. te quoque idem liquido possum iurare precari,
  20. o mihi non dubia cognite Brute nota.