Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
- quam prius a miti Caesare munus habet,
- te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
- barbariae tutas exhibuisse vias:
- sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
- effectum cura pectoris esse tui:
- addita praeterea vitae quoque multa tuendae
- munera, ne proprias attenuaret opes.
- pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
- se fore mancipii [*](mancipium tuum) tempus in omne tui.
- nam prius umbrosa carituros arbore montes,
- et freta velivolas non habitura rates,
- fluminaque in fontes cursu reditura supino,
- gratia quam meriti possit abire tui.
- haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
- sic fuerit vestrae causa peracta viae.’
- Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
- Nasonem nolles in quibus esse locis,
- sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
- plus illud quam tua vota valet.