Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
  2. auferet . a magnis hunc colit ille deis.
  3. cum tamen a turba rerum requieverit harum,
  4. ad vos mansuetas porriget ille manus,
  5. quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
  6. talia vos illi reddere verba volo:
  7. ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
  8. quam prius a miti Caesare munus habet,
  9. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
  10. barbariae tutas exhibuisse vias:
  11. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  12. effectum cura pectoris esse tui:
  13. addita praeterea vitae quoque multa tuendae
  14. munera, ne proprias attenuaret opes.