Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
- verba minus certe ficta timoris habent.
- copia nec vobis nullo prohibente videndi
- consulis, ut limen contigeritis, erit.
- aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
- conspicuum signis cum premet altus ebur:
- aut populi reditus positam componet ad hastam,
- et minui magnae non sinet urbis opes .
- aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
- de tanto dignis consule rebus aget .
- aut feret Augusto solitam natoque salutem,
- deque parum noto consulet officio.
- tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
- auferet . a magnis hunc colit ille deis.
- cum tamen a turba rerum requieverit harum,
- ad vos mansuetas porriget ille manus,
- quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
- talia vos illi reddere verba volo:
- ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
- quam prius a miti Caesare munus habet,