Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
- quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,
- ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
- paene puer puero iunctus amicitia:
- ille ego, qui primus tua seria nosse solebam
- et tibi iucundis primus adesse iocis:
- ille ego convictor densoque domesticus usu,
- ille ego iudiciis unica Musa tuis.
- ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis,
- cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
- sive fui numquam carus, simulasse fateris:
- seu non fingebas, inveniere levis.
- aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:
- nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est.
- quod te nunc crimen similem [*](quae te consimilem res nunc (non)) vetat esse priori?
- an crimen, coepi quod miser esse, vocas?
- si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
- venisset verbis charta notata tribus.
- vix equidem credo, sed et [*](sed et subito) insultare iacenti
- te mihi nec verbis parcere fama refert.