Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,
- et metues, arcu ne feriare Getae,’
- i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,
- quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
- sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
- et summi poteram tela cavere dei.
- tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
- dum loqueris, fieri tristia posse puta.