Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
  2. quae summum dubio sub pede semper habet,
  3. quolibet est folio, quavis incertior aura:
  4. par illi levitas, improbe, sola tua est.
  5. omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
  6. et subito casu quae valuere, ruunt,
  7. divitis audita est cui non opulentia Croesi?
  8. nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
  9. ille Syracosia modo formidatus in urbe
  10. vix humili duram reppulit arte famem,