Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
  2. venisset verbis charta notata tribus.
  3. vix equidem credo, sed et [*](sed et subito) insultare iacenti
  4. te mihi nec verbis parcere fama refert.
  5. quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat, [*](recedit: recedat σ )
  6. naufragio lacrimas eripis ipse tuo?
  7. haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
  8. quae summum dubio sub pede semper habet,
  9. quolibet est folio, quavis incertior aura:
  10. par illi levitas, improbe, sola tua est.
  11. omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
  12. et subito casu quae valuere, ruunt,
  13. divitis audita est cui non opulentia Croesi?
  14. nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
  15. ille Syracosia modo formidatus in urbe
  16. vix humili duram reppulit arte famem,
  17. quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
  18. summissa fugiens voce clientis opem.
  19. cuique viro totus terrarum paruit orbis,
  20. ---[*](om. optimi codd.)