Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sive fui numquam carus, simulasse fateris:
  2. seu non fingebas, inveniere levis.
  3. aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:
  4. nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est.
  5. quod te nunc crimen similem [*](quae te consimilem res nunc (non)) vetat esse priori?
  6. an crimen, coepi quod miser esse, vocas?
  7. si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
  8. venisset verbis charta notata tribus.