Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
  2. non bene de nobis quae meruere deae?
  3. at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
  4. utiliter studium quod tibi cedit ama,
  5. sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
  6. huc aliquod curae mitte recentis opus.
  1. Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
  2. an notum qui sis omnibus esse velim?
  3. nomine non utar, ne commendere querella,
  4. quaeraturque tibi carmine fama meo.