Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
- non bene de nobis quae meruere deae?
- at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
- utiliter studium quod tibi cedit ama,
- sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
- huc aliquod curae mitte recentis opus.
- Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
- an notum qui sis omnibus esse velim?
- nomine non utar, ne commendere querella,
- quaeraturque tibi carmine fama meo.
- dum mea puppis erat valida fundata carina,
- qui mecum velles currere, primus eras.
- nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
- auxilio postquam scis opus esse tuo.
- dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
- quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,