Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis
- haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit.
- nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,
- sed siccum sterni vomere litus aro.
- scilicet ut limus venas excaecat [*](venas excaecat cum venas cecat) in undis,
- laesaque suppresso fonte resistit aqua,
- pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
- et carmen vena pauperiore fluit.
- si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
- esset, crede mihi, factus et ille Getes.
- da veniam fasso, studiis quoque frena remisi,
- ducitur et digitis littera rara meis.
- impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
- qui prius in nobis esse solebat, abest,
- vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
- inponit pigras paene coacta manus,