Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
  2. nomina longa mora est, carmina vulgus habet ;
  3. essent et iuvenes, quorum quod inedita cura [*](causa: cura σ ) est,
  4. adpellandorum nil mihi iuris adest
  5. (te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
  6. Pieridum lumen praesidiumque fori,
  7. maternos Cottas cui Messallasque paternos,
  8. Maxime,[*](maxima) nobilitas ingeminata dedit)
  9. dicere si fas est, claro mea nomine Musa
  10. atque inter tantos quae legeretur erat.
  11. ergo summotum patria proscindere, Livor,
  12. desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
  13. omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,
  14. praebeat ut sensum materiamque mali.
  15. quid iuvat extinctos ferrum demittere [*](dimittere corr. Itali) in artus?
  16. non habet in nobis iam nova plaga locum.