Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
  2. Callimachi Proculus molle teneret iter,
  3. Tityron antiquas Passerque rediret [*](Passerque rediret et erat qui pasceret herbas) ad herbas
  4. aptaque venanti Grattius arma daret,
  5. Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas,
  6. clauderet imparibus verba Capella modis;
  7. cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
  8. nomina longa mora est, carmina vulgus habet ;
  9. essent et iuvenes, quorum quod inedita cura [*](causa: cura σ ) est,
  10. adpellandorum nil mihi iuris adest
  11. (te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
  12. Pieridum lumen praesidiumque fori,
  13. maternos Cottas cui Messallasque paternos,
  14. Maxime,[*](maxima) nobilitas ingeminata dedit)
  15. dicere si fas est, claro mea nomine Musa
  16. atque inter tantos quae legeretur erat.
  17. ergo summotum patria proscindere, Livor,
  18. desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
  19. omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,
  20. praebeat ut sensum materiamque mali.