Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et qui Maeoniam Phaeacida [*](ecateida vel aeacida) vertit, et une [*](uni vel una)
  2. Pindaricae fidicen tu quoque, Rufe, lyrae;
  3. Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis;
  4. et tua cum socco Musa, Melisse, levi [*](levis);
  5. cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
  6. Callimachi Proculus molle teneret iter,
  7. Tityron antiquas Passerque rediret [*](Passerque rediret et erat qui pasceret herbas) ad herbas
  8. aptaque venanti Grattius arma daret,
  9. Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas,
  10. clauderet imparibus verba Capella modis;
  11. cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
  12. nomina longa mora est, carmina vulgus habet ;
  13. essent et iuvenes, quorum quod inedita cura [*](causa: cura σ ) est,
  14. adpellandorum nil mihi iuris adest
  15. (te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
  16. Pieridum lumen praesidiumque fori,
  17. maternos Cottas cui Messallasque paternos,
  18. Maxime,[*](maxima) nobilitas ingeminata dedit)
  19. dicere si fas est, claro mea nomine Musa
  20. atque inter tantos quae legeretur erat.