Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quique acies Libycas Romanaque proelia dixit;
  2. et Marius scripti dexter in omne genus;
  3. Trinacriusque suae Perseidos auctor, et auctor
  4. Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus;
  5. et qui Maeoniam Phaeacida [*](ecateida vel aeacida) vertit, et une [*](uni vel una)
  6. Pindaricae fidicen tu quoque, Rufe, lyrae;
  7. Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis;
  8. et tua cum socco Musa, Melisse, levi [*](levis);
  9. cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
  10. Callimachi Proculus molle teneret iter,
  11. Tityron antiquas Passerque rediret [*](Passerque rediret et erat qui pasceret herbas) ad herbas
  12. aptaque venanti Grattius arma daret,
  13. Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas,
  14. clauderet imparibus verba Capella modis;
  15. cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
  16. nomina longa mora est, carmina vulgus habet ;
  17. essent et iuvenes, quorum quod inedita cura [*](causa: cura σ ) est,
  18. adpellandorum nil mihi iuris adest
  19. (te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
  20. Pieridum lumen praesidiumque fori,