Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,
- a meritis eius pars mihi nulla vacat,
- quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
- Punica sub lento cortice grana rubent,
- Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
- quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos,