Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. confiteor: testere licet, signate Quirites!
  2. nil opus est legum viribus, ipse loquor,
  3. inter opes et me, parvam rem, pone paternas:
  4. pars ego sum census quantulacumque tui.
  5. quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
  6. quam domus Augusto continuata foro,
  7. quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
  8. quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
  9. tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
  10. non potes in Ponto dicere habere nihil,
  11. atque utinam possis, et detur amicius arvum,
  12. remque tuam ponas in meliore loco!
  13. quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
  14. numina, perpetua quae pietate colis.
  15. erroris nam tu vix est discernere nostri
  16. sis argumentum maius an auxilium.
  17. nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
  18. augetur remis cursus euntis aquae,