Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. falsa tamen passa est aequa convicia mente,
  2. obfuit auctori nec fera lingua suo.
  3. at malus interpres populi mihi concitat iram
  4. inque novum crimen carmina nostra vocat.
  5. tam felix utinam quam pectore candidus essem!
  6. extat adhuc nemo saucius ore meo.
  7. adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
  8. non mordenda mihi turba fidelis erat.
  9. molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
  10. tam mites Graios indicat esse viros.
  11. gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
  12. non potuit nostris lenior esse malis.
  13. quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
  14. is datus a vobis est mihi nuper honor.
  15. solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
  16. exceptis, siqui munera legis habent.
  17. tempora sacrata mea sunt velata corona,
  18. publicus invito quam favor inposuit,
  19. quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
  20. erranti tutum quae dedit una locum,