Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
- ansa est agricolae Musa docere senis:
- et fuerat genitus terra,
- qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
- quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
- hoc tamen asperitas indice docta [*](dicta nota σ ) loci est.
- non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
- Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
- falsa tamen passa est aequa convicia mente,
- obfuit auctori nec fera lingua suo.
- at malus interpres populi mihi concitat iram
- inque novum crimen carmina nostra vocat.
- tam felix utinam quam pectore candidus essem!
- extat adhuc nemo saucius ore meo.
- adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
- non mordenda mihi turba fidelis erat.
- molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
- tam mites Graios indicat esse viros.
- gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
- non potuit nostris lenior esse malis.