Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
  2. littera de vobis est mea questa nihil,
  3. frigus et incursus omni de parte timendos
  4. et quod pulsetur murus ab hoste queror,
  5. in loca, non homines, verissima crimina dixi.
  6. culpatis vestrum vos quoque saepe solum,
  7. esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
  8. ansa est agricolae Musa docere senis:
  9. et fuerat genitus terra,
  10. qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
  11. quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
  12. hoc tamen asperitas indice docta [*](dicta nota σ ) loci est.
  13. non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
  14. Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
  15. falsa tamen passa est aequa convicia mente,
  16. obfuit auctori nec fera lingua suo.
  17. at malus interpres populi mihi concitat iram
  18. inque novum crimen carmina nostra vocat.
  19. tam felix utinam quam pectore candidus essem!
  20. extat adhuc nemo saucius ore meo.