Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
  2. telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
  3. ad veteres scopulos iterum devertor [*](devertar) et illas,
  4. in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
  5. sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
  6. quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.