Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
  2. plectar et incauto semper ab ingenio?
  3. ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
  4. telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
  5. ad veteres scopulos iterum devertor [*](devertar) et illas,
  6. in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
  7. sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
  8. quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
  9. quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
  10. littera de vobis est mea questa nihil,